SCRIPTORES RERUM HUNGARICARUM

Tempore ducum regunque stirpis arpadianae gestorum

by

Emericus Szentpétery

Tom. I

Budapest 1937


Anonymi (P. Magistri) Gesta Hungarorum

[p. 49]

… Terram vero, que est inter Thisciam et silvam Igfon, que iacet ad Erdeuelu, a fluvio Morus usque ad fluvium Zomus, preoccupavisset sibi dux Morout, cuius nepos dictus est ab Hungaris Menumorout eo, quod plures habebat amicas4, et terram illam habitarent gentes, qui dicuntur Cozar5.

4. Nomen, quod lingua Hungarica antiqua Morout pronuntiabatur quodque in compluribus appelationibus locos denotantibus forma Marót usque adhuc asservatur, e lingua Slavorum oriundum est, ubi vocabulum primo significationem ’iuxta Moravia habitans’ seu ’iuxta Morva habitans’ habebat et sic ad hominem attinebat, qui aut a regione fluvii Morava – hodie in Serbia, saeculis vero IX – X. in Bulgaria in inferiorem Danubium exeuntis – profectus est aut ex proprinque fluvii Morava, Hungarice Morva, id est e Moravia originem accepit (conf Melich: HonfMg 224 – 9). – Pars pripor nominis Menumorout, quod nepos eius gerit: Mënü- est vocabulum mén ’equus admissarius’ – forma, quae ab Hungaris antiquis dicta est – virum quoque denotans qui plures simul uxores habuit. Chron. Cum fontibus, quibus An. usus est, contendens pro Marót ducem et principem e historia bene notum Szvatopluk memorati, qui, cum Hungari in hanc patriam intraverunt, princeps Moraviae Magnae eo tempore usque ad fluvium Garam pertinentis fuit.

5. Nomen Hungari kozár pronuntiaverunt atque etiam hodie pronuntiant. Qui kozár e populo kazar orti sunt, quocum Hungari ante patriam occupatam din et saepe commercium et usum habeant, cuius etiam imperio annexos fuisse proximum vero est. Pars alscissa populi kozár, de qua hoc loco agitur, ut e compluribus indiciis colligi potest, in paeninsula, quam a monte Haemo vocamus et – ut nomen ducis populi: Morout docet – in regionibus paeninsulae secundum fluvium Morava sites habitasse videtur, priusquam – ante patriam a Hungaris occupatam – in terram inter fluvios Maros et Szamos sitam demigravit. Cum vero Hungari posterius nomen morout: marót proprie ad hominem e regione fluvii Morava: Morva septemtrionalis ortum rettulissent, facillime fontes personam Marót, ducis populis kozár et Szvatopluk confundere potuerunt.

[p. 59]

Dux vero Arpad transactis quibusdam diebus accepto consilio nobilium suorum legatos misit in castrum Byhor2 ad ducem Menumorout petens ab eo, …

2. Lege: Bihor. Loco castri veteris in propinquo oppidi Nagyvárad notans Bichorь – etiam apud Hungaros usitatum – pertinere videtum (conf. Melich: HonfMg 221-3,231), neque cum nomine Slavico Belgrad ’Castrum Album’, Hungarice Fehérvár septemtrionalem situm referendum est (Conf. Pais Mny. XXIII, 37-8)

[p. 104 – 105]

… Hoc cum Menumorout per nuntios faya lapsos audivisset, irruit in maximum timorem et misit nuntios suos cum diversis numeribus ad Vsubu et Velec et rogavit eos, ut ipsci faci faventes, ut ipsi, legatos suos ad ducem Arpad eundictimitterent, qui nuntiarent ei, quod Menumorout, qui duci Arpad primo per legatos proprios Bulgarico, corde superbe mandando terram cun pugillo se daturum negabat, modo pier eosdem nuntios victus et prostratus totum regnum et Zulte filio Arpad filiam suam dare non dubitaret.

…Dux vero Arpad inito consilio suorum nobilium mandata Menumorout dilexit et laudavit et, dum filiam Menumorout eiusdem etatis, ut filius suus Zultus, iam esse audivisset, petitionem Menumorout differe noluit et filiam suam in uxorem Zulte accepit cum regno sibi promisso et missis legatis a Usuba et Ueluc mandavit, ut celebratis nuptiis filiam Menumorout filio suo Zulte in uxorem acciperent et filias incolarum in obsides positos secum dicerent et duci Menumorout daret Byhor castrum.


Simonis de Keza Gesta Hungarorum

[p. 163]

… Surrexit tandem Zvataplug filius Morot, princeps quidam in Polonia qui Bracta subiugando Bulgaris Messianisque imperabat, incipiens similiter in Pannonia post Hunorum exterminium dominari.